Eugenia's profileEugenesiaPhotosBlogLists Tools Help

Blog


    June 24

    Carmina, por Catulo

     
    Carmina VIII

    miser Catulle. desinas ineptire.
    et quod uides perisse perditum ducas.
    fulsere quondam candidi tibi soles.
    cum uentitabas quo puella ducebat
    amata nobis quantum amabitur nulla. 5
    ibi illa multa cum iocosa fiebant
    quae tu uolebas nec puella nolebat
    fulsere uere candidi tibi soles.
    nunc iam illa non uult. tu quoque impotens noli
    nec quae fugit sectare. nec miser uiue. 10
    sed obstinata mente perfer. obdura.
    uale puella. iam Catullus obdurat.
    nec te requiret. nec rogabit inuitam.
    at tu dolebis cum rogaberis nulla.
    scelesta. uae te. quae tibi manet uita. 15
    quis nunc te adibit. cui uideberis bella.
    quem nunc amabis. cuius esse diceris.
    quem basiabis. cui labella mordebis.
    at tu Catulle desinatus obdura.

    Carmina LVIII

    odi et amo. quare id faciam fortasse requiris.
    nescio. sed fieri sentio. et excrucior.